De rebus musicis

Qui Scholam Novam regunt multis abhinc annis musicam artem extra tempora ordinariis disciplinis deputata tradendam instituerunt. Quae ars eo facilius et praestantius traditur, quod plures sunt ipsius scholae et magistri et amici, qui rem musicam profitentur.

Discipulis opus est operam sedulo navare studioque flagrare inde a teneris unguiculis ut artes musicas calleant, quibus multi quidem peracto Scholae Novae studiorum cursu studere perrexerunt.
Scholas igitur frequentare possunt discipuli qui, assentientibus tamen parentibus ac magistris, superare deinde Conservatorii pericula cupiant ; Singuli vero tirones sibi aptam accipiunt institutionem. Proponuntur :

  • Scholae de instrumentibus (clavichordio, voce, fidiculis, viola, fidibus maioribus)
  • Scholae de sonorum gradibus voce assequendis
  • Sessiones Chori concinentii
  • Concentuli praeterea discipulorum crebre eduntur

De linguarum scholis

Proponuntur etiam in Schola Nova curricula diversa extra tempora ordinariis disciplinis disposita quibus – si libet – omnes et discipuli et alieni possunt quibusdam linguis cum modernis tum antiquioribus studere; linguis scilicet :

  • Anglicae
  • Arabicae
  • Paleoaegyptiacae
  • Hebraicae

De eis, quæ artibus aguntur

Licet insuper se artibus tradere, inter quas :

  • Delineandi, pingendi et sculpendi
  • In scaena histrionum ritu agendi
  • Carminum pangendorum

Itinera ad cultum pertinentia

Qui discipuli extremo curriculi anno operam dant quotannis itinera ad alias civitates Europaeas inire solent. Petiverunt hactenus urbes has : Aquas Grani, Florentiam, Constantinopolin, Moscoviam, Neapolin, Lutetiam, Pragham et Romam.

Foedera denique inter Scholam Novam et instituta feriuntur quae cultui atque humanitati Romanorum Graecorumque favent, quibus pactis licet discipulis, laurea iam coronatis vel adhuc nostris in aedibus studentibus, peregre proficisci aliaque mensibus/septimanis nonnulis discere.