Praecipuum curriculum

Schola nova privatum est paedagogium, anno 1995 in Brabantia Vallonensi conditum, cui nullis sumptibus res publica suppeditat. 
Qui scholae praesunt studiorum rationem ita disposuerunt, ut ibi discipuli iam inde ab octavo aetatis anno usque ad duodevicesimum, cum in ludo litterario tum in lyceo ad humanitatem informari possint. 
Schola haec nova 25 hisce annis inde dignitatem et famam sibi collegit, quod ratio, qua magistri ibi utuntur, praesertim in litteris Graecis et Latinis innititur colendis. Qua via, cum per saecula et hominum aetates efficacem se praestiterit optimaque dederit sui documenta, nulla est causa cur pueros et adulescentulos qui nunc sunt orbemus; neque est cur turpiter neglectum iaceat hoc institutionis genus, unde aliqua fortasse spes huic nostro mundo affulgeat. 

Qui igitur Scholam hanc novam instituerunt, illum potissimum sibi praestituerunt finem, ut ad humanitatem informarent iuvenes qui rerum periti evaderent, qui pluribus linguis loqui facile possent, quique ad cogitandum valerent tum animi affectu tum ingenii viribus usi; qui praeterea cum cultus litterasque antiquorum callerent probeque suarum radicum conscii sibi essent, ceteris hominibus gentibusque eorumque diversis moribus animo libero et aperto sese praeberent. 

Magistri, qui in Schola nova docent, flagrant studio tradendi suas disciplinas, quas apprime callent, munusque iuvenes instituendi et educandi vehementer diligunt maximique faciunt; discipulorum parentes vero omnium rerum, quae in schola fiunt, participes esse solent.

Actualités

Renseignements et inscriptions pendant les vacances de juillet et août 2020

Il est possible de nous contacter pendant les mois de juillet et août 2020, soit par mail : info(at)scholanova.be, soit par téléphone : 00 32 472 92 94 79 (Alexandre Feye) ou 00 32 474 53 96 31 (Caroline Thuysbaert).

Nous répondrons volontiers à toutes vos questions. 

La rentrée a lieu le jeudi 3 septembre à 9 heures.

Otium sine litteris mors est et vivi hominis sepultura

L. Annaei Senecae iunioris
Io saeculo p.C.n