Praecipuum curriculum

Schola nova privatum est paedagogium, anno 1995 in Brabantia Vallonensi conditum, cui nullis sumptibus res publica suppeditat. 
Qui scholae praesunt studiorum rationem ita disposuerunt, ut ibi discipuli iam inde ab octavo aetatis anno usque ad duodevicesimum, cum in ludo litterario tum in lyceo ad humanitatem informari possint. 
Schola haec nova ab initio dignitatem et famam sibi collegit, quod ratio, qua magistri ibi utuntur, praesertim in litteris Graecis et Latinis innititur colendis. Qua via, cum per saecula et hominum aetates efficacem se praestiterit optimaque dederit sui documenta, nulla est causa cur pueros et adulescentulos qui nunc sunt orbemus; neque est cur turpiter neglectum iaceat hoc institutionis genus, unde aliqua fortasse spes huic nostro mundo affulgeat. 

Qui igitur Scholam hanc novam instituerunt, illum potissimum sibi praestituerunt finem, ut ad humanitatem informarent iuvenes qui rerum periti evaderent, qui pluribus linguis loqui facile possent, quique ad cogitandum valerent tum animi affectu tum ingenii viribus usi; qui praeterea cum cultus litterasque antiquorum callerent probeque suarum radicum conscii sibi essent, ceteris hominibus gentibusque eorumque diversis moribus animo libero et aperto sese praeberent. 

Magistri, qui in Schola nova docent, flagrant studio tradendi suas disciplinas, quas apprime callent, munusque iuvenes instituendi et educandi vehementer diligunt maximique faciunt; discipulorum parentes vero omnium rerum, quae in schola fiunt, participes esse solent.

Eventus recentiores

Dimanche 27 septembre 2026 à 17h - Concert orchestral à Schola Nova

L'Orchestre de Chambre de la Néthen

Alain et Benoît Meulemans, direction

Marc Martin Nogueroles, cello

Alexandre Feye, violon

Gabriel Fauré : Elégie (violoncelle et orchestre)

Camille Saint-Saens : Dans macabre

Jean Sibelius : Valse triste

Félix Mendelssohn Bartholdy : concerto pour violon en ré mineur op. 3 

Ferenc Farkas : Piccola Musica di Concerto 

Réservations : concertschola.be

Otium sine litteris mors est et vivi hominis sepultura

L. Annaei Senecae iunioris
Io saeculo p.C.n