Privatum pædagogium

Schola Nova, quippe quae impendiis geratur privatis cuiusque fores ad discipulos undique terrarum oriundos accipiendos pateant, nullis sumptibus a re publica Belgarum suppeditatis nititur. Sui juris est secundum legis fundamentalis caput 24 secundum quod institutum liberum est in Belgio. Secun-dum leges Belgarum institutio privata ut domestica accipitur.

Quo pacto exorsa sit

Schola Nova mense Septembri anni 1995 condita est. Familiariter geritur; itaque administratione illa molesta, quae omnino necessaria non videtur, semota, melius omnes inter sese colloqui possunt: commercium ergo inter eos, qui Scholam regunt, magistros et parentes servatur optimum.

Proposita pædagogica

Cuique magistro libere quid quoque modo doceat, seligere licet. Schola Nova nec doctrinam catholicam provehit nec in eam invehitur. At schola de religionum historia, quae latine discitur, discipulis audienda est. Econtra fides cultusque cuiusque discipuli a parentibus instituitur.

Magistri cum respiciendi tum maximi sunt aestimandi neque id ullo prorsus modo praetereundum esse persuaum a nobis habetur; quam ad rem fovendam vulgandamque ipsi parentes studia magistrosque coram liberis laudantes provehentesque subvenire possunt.

Curriculum : Humanitates Græcolatinæ

Cultus Europaeus litterarum Graecarum Latinarumque luminibus omnis exoriturque nitetque; hujusque gazae Schola Nova quasi custos et satelles cognitionem servandam venturisque tradendam in discipulorum animis conformat.
His studiis homo qui erudietur, tempestatem qua vitam degit adspiciens penitusque semet ipse inspiciens, non tantum animo ingenioque augebitur, verum etiam, omni invidiā, quae ob ignorantiam hominis insita est animis, deletā, ceteros homines aliis cultibus nutritos respiciet.
Item nostra docendi ratio excellentem rerum mathematicarum et physicarum doctrinam praestat. Putamus hanc esse integram puerorum institutionem: judicium censorium, pervestigationem, compendium. Itaque discipuli hic exculti non tantum liberales sed etiam quaslibet exercere poterunt artes

Testimonia lege

De studiorum diplomate

Exactis in Scholae Novae curriculo annis discipuli, nempe cum privatim edoceantur, nullum impetrant studiorum diploma, quod res publica Belgarum agnoscat; ideoque eis examen, quo superato via ad studia in Academiis pateat, subeundum est.

Quae diplomata ut assequantur, diversae sunt viae, inter quas haec enumerantur:

  • sive examen, quod Francogallice “Jury d'État” appellatur, subeunt; quod cum prospere superaverint, diploma, cui nomen est “Certificat d'enseignement secondaire supérieur” (CESS), obtinebunt. Ad haec impetranda discipuli bis in anno periclitantur
  • sive examen, quo studiorum Universitatibus nomen dent, superant; quod in Universitatum facultatibus mensibus Junio et Septembri fit.

Disciplinae universae, quas illa pericula complectuntur, quinque studiorum annis in Schola Nova peractis, apprime ediscuntur.
Inde a Schola Nova condita huc-usque discipuli omnes, qui curriculum percurrerunt, prospere successerunt atque studia in Universitate incohaverunt eadem aetate atque condiscipuli ex aliis scholis, vel minores natu expectato.

Quod cum haec examina subeant, ad studia superiora optime parantur, non est praetereundum : etenim occasio eis offertur, eorum ut scientia a iudicibus externis perpendatur. Praeterea Schola Nova eis, qui quinti anni curriculum confecerunt examinaque superaverunt, diploma proprium tribuit.

De linguis modernioribus

Omnes et singuli discipuli inde a ludo litterario sermonis Batavici et Anglici scholas audire solent a magistris habitas, qui cum lacte nutricis has linguas suxerunt. Praeterea geographia necnon pingendi sculpendique artium historia Batavice traduntur, biologia Anglice. 
Proponuntur insuper extra tempora ordinariis praelectionibus dispertita, etiam plurima linguarum curricula, quae omnibus patent.

De ceteris artibus

Plures etiam  sessiones  proponuntur ad artes varias (pingendi, canendi, sculpendi, etc.) pertinentes, quae Scholae Novae discipulis plerumque gratuito offeruntur, nonnumquam etiam alienis.

artium scholae quae sint

De concentibus

Publice quotannis symphoniacorum monodiariorumve eduntur concentus in Scholae Novae auditorio, quorum fautores plures fiunt in dies. 
His praeterea Scholae Novae discipuli excitantur ad modos musicos in praesentia audiendos et erudiuntur variis artium musicarum generibus necnon nova saepe genera atque instrumenta musica comperiunt. 

Scholae concentuum sedes interretialis