Aedes nostrae scholaeque omnibus patent.
450 € quoque mense (decies in anno) solvendi sunt, et 75 € (semel in anno) ad administrativas res moderandas
Familiis, quae plures habent liberos, minus solvendum est:
Pretium hoc curriculum omne, quod e 28 horas hebdomadatim constat, omnia quae extra horas ad studium deputatas nostris in aedibus aguntur, et aliqua utensilia scholaria complectitur.Ad nomen dandum oportet solvere pretium duorum mensium.
Schola Nova, asbl
IBAN : BE54 0682 2078 8797
BIC : GKCCBEBB
Opus fundatum, c.n. 'Humanitas Europae' quotannis discipulis quibusdam, qui inter 12 et 18 aetatis annum linguis litterisque Graecis et Latinis student, stipendium dat.
Praeterea eis quoque, qui curriculo nostra in Schola confecto operam studiis peregre dare avent, opus fundatum stipendium dat.
Scholae hora 9h00 matutina incohantur.
Et Mercurii et Veneris diebus scholae 12h45 finem habent ; ceteris vero 16h25.
Veneris diebus postmeridiano tempore discipuli ei, qui id cupiant, officinarum vel theatricarum vel de artibus partem inde ab 13h30 usque ad 15h30 capere possunt.
Scholæ | Grex I | Grex II | Grex III | Grex IV | Grex V |
---|---|---|---|---|---|
de grammatica Latina | 4 | 5 | 5 | 4 | 4 |
de lingua Latina ratione viva [1] | 5 | 2 | 1 | 1 | 1 |
de lingua Graeca | - | 5 | 4 | 4 | 4 |
de mathematicis [2] | 4 | 4 | 4 | 4 | 4 |
de lingua Francogallica | 4 | 4 | 4 | 4 | 4 |
de analysi grammatica | 1 | - | - | - | - |
de historia rerum gestarum [3] | 3 | 3 | 2 | 2 | 2 |
de biologia et chemia | 1 | 1 | 2 | 2 | 2 |
de physica | - | - | 1 | 1 | 1 |
de lingua Nederlandica [4] | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 |
de lingua Anglica | 1 | 2 | 2 | 2 | |
de lectionibus [5] | 1 | - | - | - | - |
de geographia (Batavice) | 1 | - | - | 1 | 1 |
de philosophia | - | - | - | 1 | 1 |
de arte rhetorica | - | - | - | - | 1 |
adjutorium | 1 | - | - | - | - |
1. Duae sunt viae ad Latine discendum
– ratio illa viva, qua methodis Orbergiana et Assimil (cum disculo a discipulis conflato) nisos pueros adulescentesque Latine loquendo linguam litterasque aggredi nullo prorsus modo pudeat.
– Methodus grammatica traditaque, qua linguam Latinam discant.
1. Scholis de mathematicis programma, secundum quod senae horae illi disciplinae tribuendae sunt, sequentes materiem cum more tradito cum recentiore docemus.
1. Schola de historia rerum gestarum quae antea, quae tum, quae denique facta sint secundum saeculorum decursum alumni discunt; primo enim anno Aegyptiis Graecis necnon Mesopotamicis; altero Romanis; tertio Mediaevalibus Latine; quarto modernis; quinto denique contemporaneis incumbitur.
1. Quarto quintoque anno schola de historia artium Nederlandice auditur.
1. Lectiones eo habentur, ut in operibus quibusdam, quae magna cum arte scripta sunt, legendis discipuli memoriam exerceant, nova melioraque mente concipiant, eorum denique, quae a cultu humano Europaeoque originem ducunt, scientiam augeant. Odysseia Homeri et Equites Tabulae Rotundae primo