Schola Prima

In Schola Nova etiam ludus litterarius constitutus et ordinatus est, cui nomen est inditum Schola Prima. Horum studiorum curriculo confecto discipuli, ut illud Certificat d'Études de Base (CEB) obtineant, examen 'cantonal' subeunt.


Admissio

Nostrae aedes scholaeque omnibus patent.
Hinc typum ad nomen dandum deprome

Quanti instet:
385€ quoque mense (decies in anno) solvendi sunt.
Pretium hoc curriculum omne, quod e 26 horas hebdomadatim constat, omnia, quae extra tempus scholis deputatum communia nostris in aedibus aguntur, et aliqua utensilia scholaria amplectitur.
Ad nomen dandum oporter solvere et id, quod ad administrationem pertinet, et pretium postremi mensis, Junii scilicet.

Numerus noster in domo argentaria :
DEXIA 068-2207887-97
IBAN 5269 25874 2695 4785

Scholarum horarium

Scholae hora 9h 00 matutina incohantur.
Et Mercurii et Veneris diebus scholae 12 h 45 finem habent ; ceteris vero 15 h 30.
Veneris diebus post meridiem discipuli ei, qui id cupiant, eorum, quae de artibus aguntur, partem capere possunt.

Scholae Schola Prima
 
Francogallica 7
Mathematica 6
Biologia, geographia, historia 4
Linguae Latinae elementa 1
Lingua Nederlandica usu diuturno 6
Officina artibus destinata (ad delineandum ac pingendum) 2
 
 

Schola Prima
Propositum paedagogicum

Schola Prima modo ex uno grege, in quo omnes pueri inde a tertio usque ad sextum studiorum annum adsunt, constat. Ei scholas mane ternasque post meridiem hebdomadatim audiunt. Praeter ceteras disciplinas, quibus per hebdomadam student, senas horas Nederlandicae linguae operam sedulo navant, magistrum audientes qui linguam Nederlandicam cum lacte nutricum suxit, atque Latini sermonis primordia et elementa prima docentur, quo facilius ad Graecorum Romanorumque litteras et humanitatem accedere possint.

Quandoquidem in eodem grege puerorum studio flagrantium haud magnus numerus est, magistri, qui illos erudiendos curant, quantum discipuli possint quantosque faciant progressus melius agnoscere possunt; ceterum pueri inter sese bono animo ad maiora una adipiscenda aemulantur. Pueri nostri pauca domi facienda habent pensa; verum, si opus fuerit, nonnulla suo modulo discere debent.

Tempus eis deputatur haud exiguum ut novas res fingant efficiantque: ad artium enim cultum -sicuti artium delineandi necnon instrumentis musicis canendi- maximopere impelluntur; insuper quotannis opus diutius exaratum exigunt: modo scaenam theatricam agunt, modo fabulam Romanensem conscribunt, modo in scaenam ad carmina recitanda producuntur.